De laude Dei

Dublin Core

Title

De laude Dei

Creator

Alcuin

Date

790-93

Source

Bamberg, Staatsbibliothek, Msc. Patr. 17, folios 140v-141r

Identifier

Alcuin.Laud.Dei

Language

Latin

Description

Alcuin

Publisher

BWH

Contributor

BWH

Relation

Quotes Biblical Judith

Format

prose

Type

florilegium

Coverage

"De libro Iudith"

Text Item Type Metadata

Text

(6:15) Domine deus caeli et terrae. respice ad nostram humilitatem et ostende. quoniam non derelinquens presumentes de te. et presumentes de se. et de sua uirtute gloriantes humilias. (7:19) Peccauimus cum patribus nostris. iniuste egimus. iniquitatem fecimus. (7:20) Tu quia pius es miserere nostri. et noli tradere confitentes te. populo qui ignorat te. (7:21) ut non dicant gentes ubi est deus eorum (9:3) Subueni queso te domine deus meus mihi. (9:10) dominus nomen tibi est. (9:17) Deus caelorum creator aquarum. et dominus totius creature. exaudi me deprecantem. et de tua misericordia presumentem. (9:18) Memento domine testamenti. et da uerbum in ore meo. consilium corrobora. (9:19) et omnes gentes agnoscant quoniam tu es deus. et non est alius preter te. (13:7) Confirma me domine deus israhel. et respice in hac hora. ad opera manuum mearum. (13:17) Laudate dominum deum nostrum. qui non deseruit sperantes in se. (16:2) Incipite domino in timpanis. cantate domino in cimbalis. modulamini illi psalmum nouum. extaltate et inuocate nomen eius. (16:3) Dominus conterens bella. dominus nomen est illi. (16:15) Hymnum cantemus domino. Hymnum nouum cantemus deo nostro. (16:16) Adonay domine magnus es tu. et preclarus uirtute. et quem superare nemo potest. (16:17) Tibi seruiat omnis creatura tua quia dixisti /141r/ et facta sunt. misisti spiritum tuum. et creata sunt. et non est qui resistat uoci tuae. (16:18) montes a fundamentis mouebuntur cum aquis. Petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam. (16:19) Qui autem timent te. magni erunt apud te per omnia

Files

Citation

Alcuin, “De laude Dei,” Book of Judith, accessed October 17, 2017, http://bookofjudith.lib.uconn.edu/items/show/55.