Carmen de sobrietate

Dublin Core

Title

Carmen de sobrietate

Creator

Milo of St. Amand

Date

750-71

Source

Carmen de sobrietate, ed. Ludwig Traube, MGH, Poetae Latini aevi Carolini 3 (Berlin, 1896), 615-75, at 625-7

Identifier

Milo.Carm.sobr.

Language

Latin

Description

Milo of St. Amand

Publisher

BWH

Contributor

BWH

Relation

References Biblical Judith

Format

verse

Type

poetry

Coverage

lines 331-93

Text Item Type Metadata

Text

16. Nunc meminisse iuuat laudandam carmine Iudith,
Quae post defunctum primaeuo in flore maritum
Clausa cubile suo cum sobrietate sorore
Iura pudicitiae socialis amiea retentans,
Tempore non ullo uiolans ieiunia mansit
Pulchra, uenusta, decens, uiduatis norma salubris;
Cuius terra satis districto uomere arata
Sexagena ferens grana ad caelestia misit.
Sed quoniam longum est huius percurrere laudes,
Supprimo plura tacens praeconia digna relatu.
Haec oblata duei castissima femina moecho,
Non captiua quidem, quoniam uirtutis in arce
Liberior stabet plures habitura triumphos.
Ille graues oculos et lumina torua reflectens
Femineos uultos speciemque tuetur honestam—
Totaque concussi tremuerunt intima cordis—
Excipiens solitos ardore libidinis ignes.
Cuius per patulas fera mors ingress fenestras
Iam uictum domuit captumque ad uincula traxit.
Historica ratione uocor perquirere uersu,
Haec matrona thorum sic aspernata uirilem
Pomposas uestes ad quos seruauerit usus.
Credo equidem, nec uana fides: quae rite future
Praesciit omnipotens, haec ordine digerit apto,
Consilium uario uariat qui tempore numquam.
Omnigenis uitiis dux, milite fultus et omni
Sederat ad mensas spoliis pompisque superbus,
Praedo ferox mundi, uiduae iam praeda futurus;
Impiger intrabat meritae confina mortis,
Quique nimis sumptum dum ducit ad ora Liaeum,
Procurat, minus ut geminatos sentiat ictus.
Iudith casta suum celans simulamine uultum
Atque tegens animum muliebri in ueste uirilem
Non negat Assyrium se uelle intrare cubile,
Texta topaziacis ubi pulchra aulaea lapillis
Pendeband, mixtis pretiosa canopea gemmis,
Regifico luxu cui plurimus ille paratus
Deliciosa nimis conuiuia ferre solebat,
Omne hoc, pompiferi quod gignit machine mundi.
Inclita bellatrix semotim accumbere iussa
Multimodis pollens uirtutibus associatis.
Certatim currant caeco contendere bello:
Foetida decertat torrente ardore libido,
Subiuget ut captam solita feritate puellam;
Illa econtra ardet nimio uirtutis amore,
Auferat ut summum hostili a corpore culmen.
Perque dies quinos haec altercatio ducta est;
Ebrietas tandem facta est occasio caedis:
Sic est illa sui nocturna in tempora custos
Aspera sobrietas: caput a ceruice recidit,
Abdidit et uelo truncum sine nomine corpus.
Haec in nocte gerens orto iam sole reuexit
Ciuibus illa suis tam magno ex hoste tropaeum,
Suspensumque caput murorum in turribus altis
Assyrios turbat, Hebraeis gaudia praestat.
Sic Iahel, uxor Aber, Sisaram post bella fugacem,
Quae male nongentis falcatis curribus egit—
Qui dum poscit aquas, lac accipit—hospita amico
Asperior solito clauo terebrauit acuto
Pertractans in fronte locum; mors iuncta sopori est.
Sobrietas ductrix lac praebuit atque reatum
Sacrilegi pugnax audaci perculit ulna
Femineasque manus fabrorum malleus auxit. (lines 331-93)

Files

Tags

Citation

Milo of St. Amand, “Carmen de sobrietate,” Book of Judith, accessed October 17, 2017, http://bookofjudith.lib.uconn.edu/items/show/48.