De laudibus Dei

Dublin Core

Title

De laudibus Dei

Creator

Dracontius

Date

486-96

Source

De laudibus Dei, ed. Friedrich Vollmer, MGH, Auctores Antiquissimi 14 (Berlin: Weidmann, 1905), 23-113, at 105

Identifier

Dracon.Laud.Dei

Language

Latin

Subject

CPL 1509

Description

Dracontius

Publisher

BWH

Contributor

BWH

Relation

References Biblical Judith

Format

prose

Type

poetry

Coverage

III.480-95

Text Item Type Metadata

Text

Iudith Holofernem castissima finxit amare
et sibimet peperit de ficto crimine laudem
castra ducis metuenda uiris ingressa uirago.
Inter belligeros fremitus et tela cruenta,
inter et ensiferas saeuo sub Marte cateruas
ingreditur uestita fide, munita pudore
et quod tanta manus non est adgressa uirorum,
nocte sub obscura perfecit femina sola
et duce truncato uiduauit castra tyranni,
quae caput ad patriae proceres portauit
et urbis ciuibus una dedit cum libertate triumphum.
Femineo mucrone perit dux fortis et audax,
quem non bella domant, domuit, promissa uoluptas;
haec sperata licet, non est perfecta libido
et certae noctis poenas persoluit adulter
inpollutus adhuc nullo sub crimine facti. (III.480-95)

Files

Citation

Dracontius, “De laudibus Dei,” Book of Judith, accessed October 17, 2017, http://bookofjudith.lib.uconn.edu/items/show/25.